Prec Nio Pascal

1110 palavras 5 páginas
Precônio Pascal
Exultet iam angelica turba caelorum: exultent divina mysteria: et pro tanti Regis victoria tuba insonet salutaris.
Gaudeat et tellus tantis irradiata fulgoribus: et, aeterni Regis splendore illustrata, totius orbis se sentiat amisisse caliginem.
Laetetur et mater Ecclesia, tanti luminis adornata fulgoribus: et magnis populorum vocibus haec aula resultet.
Quapropter astantes vos, fratres carissimi, ad tam miram huius sancti luminis claritatem, una mecum, quaeso,
Dei omnipotentis misericordiam invocate.
Ut, qui me non meis meritis intra Levitarum numerum dignatus est aggregare, luminis sui claritatem infundens, cerei huius laudem implere perficiat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus ad Dominum.
V. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, invisibilem Deum Patrem omnipotentem
Filiumque eius unigenitum,
Dominum nostrum Iesum Christum, toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare.
Qui pro nobis aeterno Patri Adae debitum solvit, et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit.
Haec sunt enim festa paschalia, in quibus verus ille Agnus occiditur, cuius sanguine postes fidelium consecrantur.
Haec nox est, in qua primum patres nostros, filios Israel eductos de Aegypto,
Mare Rubrum sicco vestigio transire fecisti.
Haec igitur nox est, quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit.
Haec nox est, quae hodie per universum mundum in Christo credentes, a vitiis saeculi et caligine peccatorum segregatos, reddit gratiae, sociat sanctitati.
Haec nox est, in qua, destructis vinculis mortis,
Christus ab inferis victor ascendit.
Nihil enim nobis nasci profuit, nisi redimi profuisset.
O mira circa nos tuae pietatis dignatio!
O inaestimabilis dilectio caritatis: ut servum redimeres, Filium tradidisti!
O certe necessarium Adae peccatum, quod Christi morte deletum est!
O felix culpa, quae talem ac tantum meruit habere Redemptorem!
O vere

Relacionados

  • Psicopatologia E Semiologia Dos Transtornos Mentais Paulo Dalgalarrondo
    198796 palavras | 796 páginas
  • Enriquez Eugene Da Horda Ao Estado hellip
    153082 palavras | 613 páginas
  • foucault nascimento da biopolitica
    162506 palavras | 651 páginas
  • ANTISERI Dario REALE Giovanni
    148585 palavras | 595 páginas
  • portugues para concursos
    144516 palavras | 579 páginas
  • A história concisa da Filosofia
    197550 palavras | 791 páginas
  • Rubens alves-oque é religião
    68536 palavras | 275 páginas
  • O que é religião?
    69408 palavras | 278 páginas
  • F S QU MAT E PORT
    194350 palavras | 778 páginas
  • QuimicaAbordagemdoCotid
    213009 palavras | 853 páginas